- ALUCITAE
- ALUCITAETabernales, dicuntur Peronio apud Fulgentium, quos ipsemet culices, κώνωπας interpretatur: qui tabernales, a tabernis, h. e. popinis; quô solô sensu tabernas, Hadriani Imperatoris et Petronii temporibus etiam, ut videtur, appellabant. Notum enim de Hadriano illud,Ego nolo Florus esse,Ambulare per tabernasCulices pati, etc.apud spartian. in Hadrian. c. 16. ubi tabernas mox popinas interpretatur Caesar. Locus Petronii est, Nam centum alucitae tabernales infestabant. Vide Salmas. ad Spartian. loc. cit. et supra Allucita.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.